Liber Deuteronomii*

Caput 34: Versus 6

In valle.In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde:Dedi eis praecepta non bona.Et non cognovit homo.Judaei autumant hoc factum, ne Judaei semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei praescientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiae Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viae ejus.
(* Traductions européennes)